DISSOLUTI

DISSOLUTI
DISSOLUTI
delitiis et voluptatibus dediti homines, Graece διαλελυμεν´οι, quorum vita ὑγρὸςβίος, madens ac mollitie diffluens; unde fluxus, Tertull. de Spectac. c. 10. et liquoris feminei Lexitas, Arnob. l. 6. ubi Desid. Herald. vide, et quae infra dicemus, de Menandro, it. voce Mollis, ubi Libero Venerique mollitiem dedicatam videbimus. Et quidem hi Bacchi cultores plerumque olim coronati conspiciebantur, uti inprimis exemplo Herculis docet Tertullian. de Pallio et Lucian. Quomodo scrib. Hist. sit. nempe postquam ille, apud Omphalem desidens, pristinae virtutis oblitus est. Sic Arnutii cuiusdam filia, μεθύσασα τὸν πατέρα καὶ ςτεφανώσασα, postquam capiti patris a se inebriati coronam imposuisset, eum perductum ad aram interfecisse legitur, apud Plutarch. Parallel. Graec. Et nota ἀκρατοποσίας corona, quam ab Alexandro Mag. Ducibus propositam, Promachus emeruit, sibi exitialem, apud Plutarch. in Alex. Neque in conviviis solum tales erant, sed et mensis sublatis, per urbem coronati incedere soliti sunt, servantes eas coronas, quas in convivio acceperant. Plaut. Menaechmi, Act. 4. Sc. 2.
Capiam coronam mi in caput; assimulabo me esse ebrium.
Et alibi,
Non ego te modo hîc ante aedes cum corona fiorea
Vidi adstare ------
Florea enim huiusmodi corona fuit. Quod ipsum proin Horat. vocat, piare Genium floribus et vino. Porro sic incedentes ab iniuria omni tuti erant. Quâ fiduciâ servus ille apud Aristoph Pluto ait, ad dominum,
Οὐ γὰρ μη τυπτήσεις ςτέφανον ἔχοντά γε.
Non enim me verberabis, coronam habentem.
Quisquis namqueve coronam gestabat, pro ingenuo habebatur; Neque vero solum is, qui in convivio celocem onerasset, sibi ipse aliisque coronam imponebat, sed saepe aliam accipiebat, ut strenuus athleta Bacchi; inprimis si alium in hac palaestra victum dedisset, qua super re citat Euripid. in Oeneo. Athen. l. 15. Quem morem ad mulieres quoque transiisse, discas ex AElian. Hist. Var. l. 1. c. 18. etc. Hinc itaque συςτεφανηφορεῖν, simul coronam, est convivari, apud Alcman. in Carm. et ςτεφανούμενος, coronatus, intemperantem ac dissolutum notat Synesio Ep. 32. Vide C. Paschal. Coron. l. 2. c. 7. et 8. et supra ubi de Convivialibus Coronis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • MOLLIS — apud Claudian. Epigr. 8. de Apono, v. 11. Altô colle minor, parvis erectior arvis, Conspicuo clivus molliter orbe tumet: idem cum leni, apud Fortunatum l. 1. carm. 19. Hic brevis ascensus leni subit aggere clivum, Carpit et obliquâ mole viator… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Костетти — (Джузеппе Costetti) итальянский драматург, род. в 1834 г.; написал ряд имевших успех комедий, в том числе Il figlio famiglia (1864), I dissoluti gelosi (1870), Solita storia (1875; ставилась в Вене под заглав. Alltägliche Geschichte ) …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Костетти, Джузеппе — Связать? …   Википедия

  • Джузеппе Костетти — (Costetti; 1834 ) итальянский драматург. Написал ряд имевших успех комедий, в том числе «Il figlio famiglia» (1864), «I dissoluti gelosi» (1870), «Solita storia» (1875; ставилась в Вене под заглавием «Alltägliche Geschichte»). При написании этой… …   Википедия

  • Костетти — Костетти, Джузеппе Связать? Джузеппе Костетти (Costetti; 1834 ) итальянский драматург. Написал ряд имевших успех комедий, в том числе «Il figlio famiglia» (1864), «I dissoluti gelosi» (1870), «Solita storia» (1875; ставилась в Вене под заглавием… …   Википедия

  • Костетти Д. — Джузеппе Костетти (Costetti; 1834 ) итальянский драматург. Написал ряд имевших успех комедий, в том числе «Il figlio famiglia» (1864), «I dissoluti gelosi» (1870), «Solita storia» (1875; ставилась в Вене под заглавием «Alltägliche Geschichte»).… …   Википедия

  • Костетти Джузеппе — Джузеппе Костетти (Costetti; 1834 ) итальянский драматург. Написал ряд имевших успех комедий, в том числе «Il figlio famiglia» (1864), «I dissoluti gelosi» (1870), «Solita storia» (1875; ставилась в Вене под заглавием «Alltägliche Geschichte»).… …   Википедия

  • Costetti — Costetti, Giuseppe, ital. Dichter, geb. 13. Sept. 1834 in Bologna, machte sich früh durch Dramen, wie: »La Malibran«, »La fossa dei leoni« u. a., bekannt, wurde 1859 Sekretär im Ministerium des Unterrichts und dann Sektionschef. Von fernern… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Costetti — Costetti, Giuseppe, ital. Lustspieldichter, geb. 13. Sept. 1834 zu Bologna, lebt in Rom als Sektionschef im Unterrichtsministerium; schrieb: »Il figlio di famiglia« (1864), »I dissoluti gelosi« (1860) u.a …   Kleines Konversations-Lexikon

  • CONVIVIALES Coronae — olim multo in usu. Et primo quidem, antequam luxus irrepsisset sollennium epularum, suam quisque coronam ad convivium ferebat; ut postquam sese plusculum invitâssent, eô sertô, tamquam annulô, munirent sese adversus mala instantia ebrietatis. Sic …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”